Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 16 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

16:1  de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
16:2  per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
16:3  cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
16:4  quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
16:5  veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
16:6  apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
16:7  nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
16:8  permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
16:9  ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
16:10  si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
16:11  ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
16:12  de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
16:13  vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
16:14  omnia vestra in caritate fiant
16:15  obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16:16  ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
16:17  gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
16:18  refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
16:19  salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
16:20  salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
16:21  salutatio mea manu Pauli
16:22  si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
16:23  gratia Domini Iesu vobiscum